Textes D Cicernis nstittine ac vt M Tullius

  • Slides: 13
Download presentation
Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā M. Tullius Cicerō, ex Arpīnō oriundus, omnibus disciplīnīs

Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā M. Tullius Cicerō, ex Arpīnō oriundus, omnibus disciplīnīs īnstitūtus est quae adulēscentem decēbant nōbilem. Cum autem Rōmānōrum nōbilēs nōn sōlum litterās, carmina, iūris scientiam, rem mīlitārem, sed etiam equitandī artem armōrumque ūsum docēre fīliōs solērent, Tullius tamen pater mentem filiī animumque imprīmīs exōrnāre voluit. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 1

Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā Itaque M. Tullius Cicerō litterās apud A. Licinium

Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā Itaque M. Tullius Cicerō litterās apud A. Licinium Archiam didicit; magistrum posteā habuit Apollōnium Molōnem, summum causidīcum Rhodium, item Diodotum Stōicum, Phaedrum Zenōnemque Epicūreōs, Philōnem Acadēmicum. Sed praecipuē iūris civilis Q. Mūcium Scaevolam summum praeceptōrem invēnit, quī magnās mentis vīrēs discipulī facile agnōvit. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 2

Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā Numquam autem M. Tullium Cicerōnem, virum maximae doctrīnae

Textes Dē Cicerōnis īnstitūtiōne ac vītā Numquam autem M. Tullium Cicerōnem, virum maximae doctrīnae et ōrātōriā arte illūstrem, cīvium amor dēfēcit, quī saepe eum in splendidō vītae curriculō iūvērunt. Cum vērō multī adulēscentēs ā senātū ad Catilīnam dēfēcissent, tunc ille cōnsul rem pūblicam servāvit, quamobrem pater patriae appellātus est. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 3

Textes Dē Tantalō Tantalus, Iovis fīlius, tam cārus fuit diīs, ut Iuppiter eī cōnsilia

Textes Dē Tantalō Tantalus, Iovis fīlius, tam cārus fuit diīs, ut Iuppiter eī cōnsilia sua crēderet eumque ad epulās deōrum admitteret. At ille, quae apud Iovem audīverat, cum mortālibus commūnicābat. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 4

Textes Dē Tantalō Ob id scelus, ut dicitur, apud īnferōs in aquam collocatus est

Textes Dē Tantalō Ob id scelus, ut dicitur, apud īnferōs in aquam collocatus est semperque sitit. Nam quotiēns haustum aquae sūmere vult, aqua recēdit. Tum etiam pōma super eius caput pendent ; sed quotiēns ea dēcerpere cōnātur, ramī ventō mōtī recēdunt. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 5

Textes Dē Cainō Ob id scelus, ut dicitur, apud īnferōs in aquam collocatus est

Textes Dē Cainō Ob id scelus, ut dicitur, apud īnferōs in aquam collocatus est semperque sitit. Nam quotiēns haustum aquae sūmere vult, aqua recēdit. Tum etiam pōma super eius caput pendent ; sed quotiēns ea dēcerpere cōnātur, ramī ventō mōtī recēdunt. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 6

Textes Dē Cainō Adamus uxōri suae nōmen dedit Evae, quod cūnctōrum vīventium esset māter.

Textes Dē Cainō Adamus uxōri suae nōmen dedit Evae, quod cūnctōrum vīventium esset māter. Haec enim virō suō fīliōs peperit : Cainum nātū maiōrem et minōrem Abelem. Et factus est Abel pāstor ovium, agricola Cainus. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 7

Textes Dē Cainō Ōlim Cainus Dominō mūnus obtulit dē fructibus terrae ; item Abel

Textes Dē Cainō Ōlim Cainus Dominō mūnus obtulit dē fructibus terrae ; item Abel dē grege suō obtulit ovēs. Et placuit Dominō mūnus Abelis, Cainī vērō mūnus nōn respexit. Quod aegrē tulit Cainus. Tum Dominus Caino : « Cur, inquit, frātrī invides ? Nam sī rēctē faciēs, recipiēs mercēdem, sīn autem male, poenās dabis peccātī » . (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 8

Textes Dē Cainō Sed Cainus Deō nōn paruit. Īram dissimulāns, frātrem vocāvit et :

Textes Dē Cainō Sed Cainus Deō nōn paruit. Īram dissimulāns, frātrem vocāvit et : « Age, inquit, forās ēgrediāmur, eāmus deambulātum » . Itaque, domō ēgressī, ūnā deambulābant ; cumque essent in agrō, irruit Cainus in Abelem et interfēcit illum. Paulō post Dominus Cainum alloquitur, et : « Ubi, inquit, frāter tuus est ? » (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 9

Textes Dē Cainō Respondet Cainus : « Quī sciam? Num enim custōs ego sum

Textes Dē Cainō Respondet Cainus : « Quī sciam? Num enim custōs ego sum frātris meī ? » (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 10

Textes Dē Cainō At Dominus : « Quid fēcistī, inquit, Caine ? Nam clāmat

Textes Dē Cainō At Dominus : « Quid fēcistī, inquit, Caine ? Nam clāmat ad mē frātris tuī sanguis, quem ipse fūdistī manū tuā. Iam procul manēbis ab agrō ; quem si colueris, frustrā sit – nam fructūs tibi nūllōs dabit, postquam Abelis bibit cruōrem. Vagus ergo eris et maledictus in orbe terrārum » . (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 11

Textes Dē Cainō Hīs verbīs perterritus Cainus : « Hei mihi !, inquit, poenam

Textes Dē Cainō Hīs verbīs perterritus Cainus : « Hei mihi !, inquit, poenam tam saevam ego ferre non possum. Nam vagum et prōfugum quis volet occīdet » . (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 12

Textes Dē Cainō « Nōn ita fiet » , inquit Dominus. « Nam quis

Textes Dē Cainō « Nōn ita fiet » , inquit Dominus. « Nam quis Cainum occīderit, septemplicem dabit poenam » . Tum Cainum signō notāvit, nē quisquam eum interficeret. Et profectus est Cainus orientem versus, dēmigrāvitque in terram Nod. (L. Isebaert - UCL 2002 -2003) 13