STAGE 15 STORIES CAERIMONIA servus Salvium et Quntum
- Slides: 33
STAGE 15 STORIES
CAERIMONIA • servus Salvium et Quīntum ad ātrium dūxit. • illī postquam atrium intrāvērunt, magnam turbam vīdērunt. • multī prīncipēs Britannicī in atriō erant. multae fēminae cum prīncipibus sedēbant.
Caerimonia • sermōnēs inter sē habēbant. aderant quoque multī Rōmānī, quī prope prīncipēs sedēbant. • haec multitūdō, quae atrium complēbat, magnum clāmōrem faciēbat.
CAERIMONIA • in mediō atriō Quīntus et Salvius lectum vīdērunt. • • in lectō erat effigiēs cērāta. Quīntus effigiem agnōvit. •
Caerimonia • • • <<bona est effigiēs>> inquit. <<imperātor Claudius est. >> <<ita verō!>> respondit Salvius. <<rēx Cogidubnus Claudium quotannīs honorat.
CAERIMONIA • fabrī perītissimī, quī ex Italiā veniunt, effigiem quotannīs faciunt. >> • • subitō turba, quae prope iānuam stābat, ad terram prōcubuit. • • prīncipēs Britānnicī, quī in mediō atriō sedēbant, celeriter surrēxērunt. etiam Rōmānī tacēbant. •
CAERIMONIA • <<rēx adest>> susurrāvit Salvius. • per iānuam intrāvit senex. • parvus puer senem dūcēbat, quod claudicābat.
CAERIMONIA • rēx et puer lentē per turbam prōcēdēbant. rēx postquam ad effigiem advēnit, vinum lībāvit. • tum sacerdōtēs, quī prope effigiem stābant, victimās ad rēgem dūxērunt. • Cogidubnus victimās diligenter īnspexit. victima, quam rēx ēlēgit, erat agnus niveus. rēx eum sacrificāvit.
CAERIMONIA • <<decōrum est nōbīs Claudium honōrāre>> inquit. • sacerdōtēs quoque victimās cēterās sacrificāvērunt.
CAERIMONIA • tum decem prīncipēs Britannicī lectum in umerōs sustulērunt. • • effigiem ex atriō portāvērunt. post prīncipēs venērunt sacerdōtēs, quī sollemniter cantābant.
CAERMONIA • in āreā erat rogus. prīncipēs, quī effigiem portābant, ad rogum magnā cum dignitate prōcessērunt. • effigiem in rogum posuērunt. servus rēgī facem trādidit. tum rēx facem in rogum posuit. • • •
• mox flammae rogum consūmēbant. flammae, quae effigiem iam tangēbant, cēram liquābant. omnēs effigiem intentē spectābant.
Caerimonia • subitō aquila ex effigiē ēvolāvit. omnēs spectātōrēs plausērunt. • <<ecce!>> inquit rēx. <<deī Claudium arcessunt. animus ad deōs ascendit. >>
LUDI FUNEBRES I • post caerimōniam rēx Cogidubnus pompam ad lītus dūxit. ibi Britannī ludōs funebrēs celebrāvērunt. • aderant Rēgnēnsēs, Cantiacī et aliae gentēs Britannicae. Sumus Regnenses! Sumus Cantiaci!
LUDI FUNEBRES I • competitōrēs diū inter sē certābant. Cantiacī laetissimī erant, quod semper vincēbant. • • āthlēta Cantiacus celerius quam cēterī cucurrit. • • pugil Cantiacus, quī robustissimus erat, cēterōs pugilēs facile superāvit. • • alius āthlēta Cantiacus discum longius quam cēterī ēmīsit.
LUDI FUNEBRES II post haec certāmina, Cogidubnus certāmen nāvāle inter Cantiacōs et Rēgnēnsēs nuntiāvit. • • nautae Cantiacī nāvem caeruleam parābant, nautae Rēgnēnsēs nāvem croceam. • Navis Cantiacorum Navis Regnensium
LUDI FUNEBRES II • Dumnorix, princeps Rēgnēnsis, quī navī croceae praeerat, gubernātor perītissimus erat. • Belimicus, prīnceps Cantiacus, nāvī caeruleae praeerat. homō superbus et insolēns erat. • Nautae, postquam nāvēs parāvērunt, signum intentē exspectābant.
LUDI FUNIBRES II • subitō tuba sonuit. nāvēs statim prosiluērunt; per undās ruēbant. • • rēmī undās vehementer pulsābant. Spectātōrēs, quī in lītore stābant, magnōs clamōrēs sustulērunt. •
LUDI FUNEBRES I Belimicus est optimus • Cantiacī clamābant, <<nōs Belimicō favēmus. Belimicus vincere potest. nautae nostrī sunt optimī. >> Dumnorix est optimus • Rēgnēnsēs tamen Dumnorigī favēbant: <<nōs optimam nāvem habēmus. nōs optimum gubernātōrem habēmus. gubernātor Cantiacus est stultior quam asinus. >>
LUDI FUNEBRES II • Procul in marī erat saxum ingēns. Hoc saxum erat mēta. Nāvēs ad mētam ruēbant. • Nāvēs Rēgnēnsis, quam Dumnorix dīrigēbat, iam prior erat. • • Ā tergō Belimicus gubernātor Cantiacus nautās suōs vituperāvit. XXX! !!!
LUDI FUNEBRES II • Dumnorix, ubi saxō appropinquāvit, nāvem subitō ad dextram vertit. • “ecce!” inquit Dumnorix. “perīculōsum est nōbīs prope saxum nāvigāre, quod multa saxa minōra sub undīs latent. Necesse est nōbīs saxa vītāre. ” Ecce! Saxa sunt periculosum est
LUDI FUNEBRES • Belimicus tamen, quī haec saxa ignōrābat, cursum rēctum tenēbat. • • “comitēs, ” clāmāvit, “écce! Nōs vincere possumus, quod Dumnorix ad dextram abiit. Hī Rēgnēnsēs sunt timidī; facile est nōbīs vincere, quod nōs sumus fortiōrēs. ” Possumus vincere!
LUDI FUNEBRES II • Nautae Cantiacī Belimicō crēdēbant. Mox nāvem Rēgnēnsem superāvērunt et priōrēs ad mētam advēnērunt. • Belimicus, quī saxa perīculōsa nōn vīdit, Dumnorigem dērīdēbat. Subitō nāvis Cantiaca in saxa incurrit. • • Nautae perterritī clāmāvērunt; aqua nāvem complēbat. Belimicus et Cantiacī nihil facere poterant; Nāvis mox summersa erat.
LUDI FUNEBRES II • Intereā Dumnorix, quī summā cum cūrā nāvigābat, circum mētam nāvem dīrēxit. • • Nāvis ad lītus incolumnis pervēnit. Multī spectātōrēs Dumnorigem victōrem laudāvērunt. • •
LUDI FUNEBRES II • Rēgnēnsēs laetī, Cantiacī miserī erant. Tum omnēs ad mare oculōs vertēbant. • • Difficile erat eīs nautās vidēre, quod in undīs natābant. •
LUDI FUNEBRES II • Omnēs tamen Belimicum vidēre poterant, quod summō in saxō sedēbat. • • Madidus ad saxum haerēbat et auxilium postulābat. •
- Puella pronunciation
- Vis comica di plauto
- Stage 1 denial
- Stage right stage left
- Stage roght
- Stage right and left
- Types of stage
- What is two stage tendering
- Split personality poe
- Brady dennis 300 word stories
- Themes of transforming moments
- Drama versus short story
- Best short stories to teach plot structure
- Simple present imagens
- Jukebox mc stories
- Short stories characteristics
- Features of hard news
- Dark romanticism nathaniel hawthorne
- Freedom writers critical analysis
- Barney'' by will stanton analysis
- News vs feature
- Nanabush trickster stories
- The stories we tell ourselves
- Anthropomorphism definition literature
- Once upon a time there lived a good king and his queen
- What is a trickster
- Short story plot structure
- Once upon a time nadine gordimer theme
- Chapuo instrument
- Two sentence horror stories
- Respect stories
- Unit 1 life
- Points of view in stories
- Gardasil horror stories