Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae
Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…
Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne?
Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis… Ohe, nunciam melius audiri videtur… Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam. ,
Primam partem tantum Num de negotiante parte primae partis?
Partem modo primae partis negotiantem partem tractantem…
Legitur enim partem negotiantem primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus potius contractum!
Optime! Nimis longus videtur!
Plus quam dimidium metrum adhuc!! Quid nunc restat?
Legitur nunc partem negotiantem secundae partis negotiantem partem putatum iri…
Plane enim hoc displicet! enim partes Secundae nunquam prosperae factae sunt! Qua de re?
Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo etiam, eius arbiter tunsus est!!
Heus, audi! Quid impedit ne prima pars secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat? Satis verborum! Contractum iterum scindamus, si audes!
Optime ita!
Aliter sentio: minime id placet! Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum redditura!!
Quodcumque est id mihi displicet!! Quid tibi displiceat? Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne deleamus!! Seca!!
Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest. Nequaquam, ut facile cogitari possit!! Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne meum tibi sufficit?
Duas ergo alias clausulas adimamus!!
Pars negotians octavae partis … … Nonne vis? Nolo!! Non!! Etiam non!!
Audi, amice: qua re fit ut contractus meus minor quam tuus sit? Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis…
Ita ergo! Quoquo modo est, una atque eadem sententia sumus, nonne?
Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis fiat!
At scribere nescio: tibi dicam oblitus sum…
Minime refert, nam stilographicus calamus atramento caret… Sed contractus factus est, nonne?
Procul dubio!! Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne?
Festina lente: quid hac in linea legi possit? Minimi momenti res: de communi omnibus in contractibus clausula agitur…
Res ita se habet: hic contractus, unius aut ambarum negotiantium partium amentia plane reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet.
At nescio utrum… Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur…
Hahaha!! Tuane sententia medicamenta sumenda nobis?
Ecce flos! Pulchra lite eum adeptus es, trunce!!
- Slides: 35