Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit Invocation of the Muse litora --multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, Transferred Epithet What type of verb? multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, What type of verb? inferretque deos Latio --genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. 5
What type of verb? Musa, mihi causas memora, quo numine laeso 1 2 8 7 8 quidve dolens, regina deum tot volvere casus 5 6 4 11 10 12 insignem pietate virum, tot adire labores 3 impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? <esse> 10
What type of verb? Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) Juno’s Anger (adverb) Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15 posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20
hinc populum late regem belloque superbum What type of verb? venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis (necdum etiam causae irarum saevique dolores Another name for the Greeks 25 exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae et genus invisum, et rapti Ganymedis honores) – Another reason for Juno’s rage
[his accensa super] iactatos [aequore toto] Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio; multosque per annos errabant, acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! 30
Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, haec secum: “Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem – 35
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Greek Patronymic 40
Ipsa, Iovis rapidum iaculata [e nubibus] ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, alliteration illum expirantem [transfixo pectore] flammas in turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos Tense? bella gero! Et quisquam numen Iunonis adorat Tense? praeterea, aut supplex aris imponet honorem? '
Talia flammato secum dea corde volutans, 50 Ablative Absolute nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro How is this a word picture? luctantes ventos tempestatesque sonoras cum imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes [magno cum murmure] montis 55 [circum claustra] fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo 2 3 4 6 1 5 8 7 et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. 70
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem. '
Aeolus [haec contra]: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das [epulis] accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem. ' Red Nominative Orange Genitive Purple Dative Green Accusative [Brackets] Ablative Box Main Verb 80
Haec ubi dicta, cavum [conversa cuspide] montem impulit [in latus]: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras [turbine] perflant. Incubuere [mari], totumque [a sedibus imis] una Eurusque Notusque ruunt [creberque procellis] 85 Africus, et vastos volvunt [ad litora] fluctus. Red Nominative Circle Participle Orange Genitive Underline. Ablative Absolute Purple Dative Green Accusative [Brackets] Ablative Box Main Verb
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum [ex oculis]; [ponto] nox incubat atra. Intonuere [poli], et [crebris] micat [ignibus] aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem. Red Nominative Circle Participle Orange Genitive Underline. Ablative Absolute Purple Dative Green Accusative [Brackets] Ablative Box Main Verb
Extemplo Aeneae solvuntur [frigore] membra; ingemit, et duplices tendens [ad sidera] palmas [talia voce] refert: 'O terque quaterque beati, quis [ante ora] patrum Troiae [sub moenibus altis] 95 contigit oppetere! Red Nominative Circle Participle Orange Genitive Underline. Ablative Absolute Purple Dative Green Accusative [Brackets] Ablative OR prep phrase Box Main Verb
O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene [liacis] occumbere [campis] non potuisse, [tua]que animam hanc effundere [dextra], saevus ubi Aeacidae [telo] iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta [sub undis] scuta virum galeasque et fortia corpora volvit? ' Red Nominative Circle Participle Orange Genitive Underline. Ablative Absolute Purple Dative Green Accusative [Brackets] Ablative Box Main Verb 100
dare tu nunc deus cum ad multus venire magnus ego ire per primus si fatum urbs non terra animus arma videre vir sub ille esse
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora --multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio --genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. 5
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? <esse> 10
Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15 posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20
hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis (necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae et genus invisum, et rapti Ganymedis honores) – 25
his accensa super iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio; multosque per annos errabant, acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! 30
Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, haec secum: “Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem – 35
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? 40
Ipsa, Iovis rapidum iaculata [e nubibus] ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adorat praeterea, aut supplex aris imponet honorem? '
Talia flammato secum dea corde volutans, 50 nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis 55 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. 70
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem. '
Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem. ' 80
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert: 'O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95 contigit oppetere!
O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene liacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit? ' 100
Scan the following lines: hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.
- Slides: 46